Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod incentiones quædam tibiarum certo modo factæ ischiacis mederi possunt. 1 Creditum hoc a plerisque esse et memoriæ mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti Περὶ Ἐνθουσιασμοῦ scriptum inveni. 3 Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitumadhilitum mederi, refert etiam Democriti liber, qui inscribiturinscrilitur Περὶ Λοιμῶν, in quo docet plurimis hominum morbidis medicinæ fuisse incentiones tibiarum. 4 Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
