Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi, destitit a Platone et sectatus Callistratum est. 1 HERMIPPUS hoc scriptum reliquit, Demosthenen admodum adulescentem ventitare in Academiam Platonemque audire solitum. 2 Atque is, inquit, Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque populos concurrentes videret, percontatur eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum. 3 Is Callistratus Athenis orator in republica fuit quos illi δημαγωγούς appellant. 4 Visum est paulum devertere experirique an digna auditio tanto properantium studio foret. 5 Venit, inquit, atque audit Callistratum nobilem illam τὴν περὶ Ὠρωποῦ δίκην dicentem, atque ita motus et demultus et captus est ut Callistratum iam inde sectari coeperit Academiam cum Platone reliquerit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
