Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 2, cap. 13

a Liberos in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse. 1 ANTIQUI oratores historiæque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve liberos multitudinis numero appellarunt. 2 Idque nos, cum in complurium veterum libris scriptum aliquotiens aduerterimusadverterimnus, nunc quoque in libro Sempronii Asellionis Rerum Gestarum quinto ita esse positum offendimus. 3 Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas quibus gerendis ipse interfuit conscripsit. 4 Eius verba de Tiberio Graccho, tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, hæc sunt: Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur. 5 Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos, eumque quem virile secus tum in eo tempore habebat produci iussit populoque commendavit prope flens.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑