Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 19, cap. 13

a Quos pumiliones dicimus, Græce νάνους appellari. 1 STABANT forte una in vestibulo Palatii fabulantestabulantes Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam. 2 Tum Fronto Apollinari: Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim nanos dicere parva nimisnimtis statura homines maluerimque eos pumiliones appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, nanos autem sordidum esse verbum et barbarum credebam? 3 Est quidem, inquit, hoc Apollinaris, in consuetudine inperiti vulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguæ Græcæ origine; νάνους enim Græci vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terrain extantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiæ cum sententia vocabuli competente et, si memoria, inquit, mihi non labat scriptun hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est Ὁλκάδες. Fuisset autem verbum hoc a te civitate donatum aut in Latinam coloniamcolonial deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius quam quæ a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguæ Latinæ intromissa sunt. 4 Tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari: Docuit, inquit, nos Apollinaris, nanos verbum Græcum esse, tu nos doce, quoniam de mulis aut eculeis humilioribus vulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur? 5 Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus scriptis exercitus: Si piaculumpiaculunm, inquit, non committiturcomniittitur, præsente Apollinare, quid de voce ulla Græca Latinave sentiam dicere, audeo tibi, Feste, quærenti respondere esse hoc verbum Latinum scriptumque inveniri in poematispoeinatis Helvi Cinnæ, non ignobilis neque indocti poetæ, versusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriæ mihi forte aderant, adscripsi: At nunc me Genumana per salicta Bigis ræda rapit citata nanis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑