Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 18, cap. 13

a Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico quodamquodain sophismatiosophisinatio inpudentiitpudenti. 1 SATURNALIBUS Athenis alea quadam festiva et honesta lusitabamus huiuscemodi: 2 ubi conveneramus conplusculi eiusdem studii homines ad lavandi tempus, captiones quæ sophismata appellantur mente agitabamus easque, quasi talos aut tesserulas, in medium vice sua quisque iaciebamus. 3 Captionis solutæ aut parum intellectæ præmium poenave erat nummus unus sestertius. 4 Hoc ære conlecto, quasi manuario, cenula curabatur omnibus qui eum lusum luseramus. 5 Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac pæne etiam inlepide exponuntur: Quod nix est, hoc grando non est; nix autem alba est: grando igitur alba non est. Item aliud non dissimile: Quod homo est, non est hoc equus; homo autem animal est: equus igitur animal non est. 6 Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat, nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuvabat. 7 Libet autem dicere quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum, remuneratus sit. 8 Nam cum ita rogasset dialecticus: Quod ego sum, id tu non es? et Diogenes adnuisset, atque ille addidisset: Homo autem ego sum, cum id quoque adsensus esset, contra dialecticus ita conclusisset: Homo igitur tu non es, Hoc quidem, inquit Diogenes, falsum est, et si verum fieri vis, a me incipe.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑