Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 17, cap. 13

a Quin particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam sæpe in veterum scriptis obscura sit. 1 QUIN particula, quam grammatici coniunctionem appellant, variis modis sententiisque conectere orationem videtur. 2 Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel exhortantes dicimus quin venis? quin legis? quin fugis? aliter, cum ita confirmamus: non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus, aliter autem, cum sic componimus, quod quasi prior videtur contrarium: non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit; 3 a quo illa significatio non abhorret, quæ est in tertia Origine M. Catonis. Haut eos, inquit, eo postremum scribo, quin populi et boni et strenui sient. 4 In secunda quoque Origine M. Cato non longe secus hac particula usus est: Neque satis, inquit, habuit quod eum in occulto vitiaverat, quin eius famam prostitueret. 5 Præterea animadvertimus Quadrigarium in octavo Annalium particula ista usum esse obscurissime. Verba ipsius posuimus: Romam venit; vix superat quin triumphus decernatur. 6 Item in sexto Annali eiusdem verba hæc sunt: Pæne factum est quin castra relinquerent atque cederent hosti. 7 Non me autem præterit dicere aliquem posse de summo pectore nil esse in his verbis negotii; 8 nam quin utrobique positum pro ut planissimumque esse, si ita dicas: Romam venit; vix superat, ut triumphus decernatur; item alio in loco: Pæne factum est, ut castra relinquerent atque cederent hosti. 9 Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in verbis quæ non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, verecundius. 10 Hanc particulam de qua dicimus, nisi si quis didicerit compositam copulatamque esse neque vim tantum coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, numquam profecto rationes ac varietates istius comprehensurus est. 11 Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii Commentariis, quos Grammaticos inscripsit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑