Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 15, cap. 13

a De verbis inopinatis, quæ utroque versum dicuntur et a grammaticis communia vocantur. 1 UTOR et vereor et consolor communia verba sunt ac dici utroque versus possunt: vereor te et vereor abs te, id est tu me vereris; utor te et utor abs te, id est tu me uteris; hortor te et hortor abs te, id est tu me hortaris; consolor te et consolor abs te, id est tu me consolaris; testor quoque et interpretor significatione reciproca dicuntur. 2 Sunt autem verba hæc omnia ex altera parte inusitata, et an dicta sint in eam quoque partem quæri solet. 3 Afranius in Consobrinis: Em istó parentum est vita vilis líberis, Ubi málunt metui, quám vereri se áb suis. Hic vereri ex ea parte dictum est quæ est non usitatior. 4 Novius in Lignaria verbum quod est utitur ex contraria parte dicit: Quía supellex múlta quæ non útitur, emitúr tamen, id est quæ usui non est. 5 M. Cato in quinta Origine: Exercitum, inquit, suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit. 6 Consolor quoque in partem alteram, præterquam dici solitum est, scriptum invenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. At cum animum, inquit, vestrum erga me video, vehementer consolor et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur. 7 Testata itidem et interpretata eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro De Divinatione, ut testor interpretorque verba communia videri debeant. 8 Sallustius quoque eodem modo: dilargitis proscriptorum bonis dicit, tamquam verbum largior sit ex verbis communibus. 9 Veritum autem, sicut puditum et pigitum, non personaliter per infinitum modum dictum esse, non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo De Finibus. Primum, inquit, Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate quæ maxima dulcedine sensum moveret summum bonum ponere. 10 Dignor quoque et veneror et confiteor et testor habita sunt in verbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt: Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, et: cursusque dabit venerata secundos. 11 Confessi autem æris, de quo facta confession est, in XII. Tabulis scriptum est his verbis: Æris confessi rebusque iure iudicatis XXX. dies iusti sunto. Item ex isdem tabulis id quoque est. Qui se si erit testarier libri pensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑