Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 13, cap. 13

a Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est ædiles et quæstores populi Romani in ius a privato ad prætorem vocari posse. 1 CUM ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quæsitum esse memini in plerisque Romæ stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quæstor populi Romani a prætore in ius vocari posset. 2 Id autem non ex otiosa quæstione agitabatur, sed usus forte natæ rei ita erat, ut vocandus esset in ius quæstor. 3 Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum prætori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset. 4 Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quæri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum Rerum Humanarum, in quo ita scriptum fuit: Qui potestatem neque vocationis populi viritim habent neque prensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est potestas. M. Lævinus, ædilis curulis, a privato ad prætorem in ius est eductus; nunc stipati servis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submovent populum. 5 Hoc Varro in ea libri parte de ædilibus, supra autem in eodem libro quæstores neque vocationem habere neque prensionem dicit. 6 Utraque igitur libri parte recitata, in Varronis omnes sententiam concesserunt, quæstorque in ius ad prætorem vocatus est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑