Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 7, cap. 12

a Quod neque testamentum, sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque sacellum. sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum. 1 SERVIUS SULPICIUS iureconsultus, vir ætatis suæ doctissimus, in libro De Sacris Detestandis secundo, qua ratione adductus testamentum verbum esse duplex scripserit, non reperio; 2 nam compositum esse dixit a mentis contestatione. 3 Quid igitur calciamentum, quid paludamentum, quid pavimentum, quid vestimentum, quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus? 4 Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quædam in hoc vocabulo significatio, sicut hercleherele C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit. 5 Nam in libro De Religionibus secundo: Sacellum. est, inquit, locus parvus deo sacratus cuin ara. Deinde addit verba hæc: Sacellum ex duobus verbis arbitror compositum sacri et cellæ, quasi sacra cella. 6 Hoc quidem scripsit Trebatius; set quis ignorat, sacellum et simplex verbum esse et non ex sacro et cella copulatum, sed ex sacro deminutum?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑