Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 6, cap. 12

a De tunicis chiridotis; quod earum usum P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit 1 TUNICIS uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos, Romæ atque in omni Latio indecorum fuit. 2 Eas tunicas Græco vocabulo nostri chiridotas appellaverunt feminisque solis vestem longe lateque diffusam non indecere existimaverunt ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda. 3 Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breves tunicas citra umerum desinentis habebant, quod genus Græci dicunt ἐξωμίδας. 4 Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, vir omnibus bonis artibus atque omni virtute præditus, P. Sulpicio Gallo, homini delicate, inter pleraque alia, quæ obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus. 5 Verba sunt hæc Scipionis: Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinædi facere solent? 6 Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas, probrosas criminatur: Et tunicæ (inquit) manicas et habent redimicula mitræ. 7 Q. quoque Ennius Carthaginiensium tunicatam iuventuten non videtur sine probro dixisse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑