Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 5, cap. 12

a De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis. 1 IN antiquis precationibus nomina hæc deorum inesse animadvertimus: 2 Diovis et Vediovis ; est autem etiam ædes Vediovis Romæ inter Arcem et Capitolium. 3 Eorum nominum rationem esse hanc comperi: 4 Iovemlove Latini veteres a iuvando appellavere, eundemque alio vocabulo iuncto patrem dixerunt. 5 Nam quod est, elisis aut inmutatis quibusdam litteris, Iupiter, id plenum atque integrum est Iovispater. Sic et Neptunuspater coniuncte dictus est et Saturnuspater et IanuspaterManuspater et Marspater —hoc enim est Marspiter — itemque Iovis Diespiter appellatus, id est diei et lucis pater. 6 Idcircoque simili nominenominee Iovis Diovis dictus est et Lucetius, quod nos die et luce quasi vita ipsa afficeret et iuvaret. 7 Lucetium autem Iovem Cn. Nævius in libris Belli Poenici appellat. 8 Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet—nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant—Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate. 9 Ve enim particula, quæ in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum a littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit. 10 Nam et augendæ rei et minuendæ valet, sicuti aliæ particulæ plurimæ; propter quod accidit ut quædam vocabula quibus particula ista præponitur ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti vescum, vemens et vegrande, de quibus alio in loco, uberiore tractatu facto, admonuimus; vesani autem et vecordes ex una tantum parte dicti, quæ privativa est, quam Græci κατὰ στέρησιν dicunt. 11 Simulacrum igitur dei Vediovis, quod est in æde de qua supra dixi, sagittas tenet, quæ sunt videlicet partæ ad nocendum. 12 Quapropter eum deum plerumque Apollinem esse dixerunt; immolaturque ritu humano capra eiusque animalis figmentum iuxta simulacrum stat. 13 Propterea Vergilium quoque aiunt, multæ antiquitatis hominem sine ostentationis studio peritum, numina læva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in lædendo magis quam in iuvando potentem. Versus Vergilii sunt: In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem Numina læva sinunt auditque vocatus Apollo. 14 In istis autem diis quos placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque habetur et Robigus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑