Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 18, cap. 12

a Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vetere in agendi nodum. 1 ID quoque habitum est in oratione facienda elegantiæ genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde hæc vice inter sese mutua verterent. 2 Iuventius in comoedia: pallium (inquit) flocci non facio ut splendeat an maculet. Nonne hoc inpendio venustius gratiusque est quam si diceret maculetur? 3 Plautus etiam non dissimiliter: Quid ést?—Hoc rugat pallium, amictus non sum Cómmode. 4 Itidem Plautus pulveret dicit, quod non pulvere impleat, set ipsum pulveris plenum sit: Exi tu, Dave, age, spárge; mundum hoc ésse Vestibuliúm volo. Venús ventura est nóstra, non hoc púlveret. 5 In Asinaria quoque contemples dicit pro contempleris: Meúm caput contémples, si quidem é re consultás tua. Cn. Gellius in Annalibus: 6 Postquam tempestas sedavit, Atherbal taurum immolavit. 7 M. Cato in Originibus:Eodem convenæ conplures ex agro accessitavere. 8 Eo res eorum auxit. Varro libris quos ad Marcellum De Lingua LatinaLaiina fecit: In priore verbo graves prosodiæ, quæ fuerunt, manent, reliquæ mutant, mutant inquit elegantissime pro mutantur. 9 Potest etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo Divinarum similiter dictum videri: Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animadvertere. 10 Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme modum veterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt pauca ista, quæquake nuncnune meminimus: muneror te pro munero et significor pro significo et sacrificor pro sacrifico et adsentior pro adsentio et fæneror pro fænero et pigneror pro pignero et alia istiusmodi pleraque, quæ, proinde ut in legendo fuerint obvia, notabuntur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑