Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 16, cap. 12

a De his vocabulis quæ Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguæ Græcæ redigit. 1 CLOATIUS VERUS in libris quos inscripsit Verborum a Græcis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quædam futtilia et frivola. 2 Errare, inquit, dictum est ἀπὸ τοῦ ἔρρειν, versumque infert Homeri, in quo id verbum est: Ἕρρʼ ἐκ νήσου θᾶσσον, ἐλέγχιστε ζωόντων. 3 Item alucinari factum scripsit ex eo, quod dicitur Græce ἀλύειν, unde elucum quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit. 4 Item fascinum appellatum quasi bascanum et fascinare esse quasi bascinare. 5 Commode hæc sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto: Fænerator, inquit, appellatus est quasi φαινεράτωρ, ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatishurnanitatis et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus, 6 idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quæ a Græcis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius. 7 Fænerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De sermoneSernmone Latino scripsitscrisit, a fænore est nominatus; fænus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniæ parientis atque increscentis. 8 Idcirco et M. Catonem et ceteros ætatis eius feneratorem sine a littera pronuntiasse tradit, sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑