Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De portentis fabularum quæ Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; et ibidem de simulacro volucri columbæ. 1 LIBRUM esse Democriti, nobilissimi philosophorum, De Vi et Natura Chamæleontis eumque se legisse Plinius Secundus in Naturalis Historiæ vicesimo octavo refert, multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca hæc inviti meminimus, quia pertæsum est: 2 accipitrem avium rapidissimum a chamæleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus laniandum sponte sua obiicere sese et dedere. 3 Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum chamæleontis si uratur ligno quod appellatur robur, imbres et tonitrus fieri derepentederelente, idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur. 4 Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculæ vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quæ discendi cupidiora sunt. Sed redeo ad Plinium. 5 Sinistrum pedem ait chamæleontis ferro ex igni calefacto torreri cum herba, quæ appellatur eodem nomine chamæleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse. 6 His portentis atque præstigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto; 7 vel illud quale est quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse adseverat, aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem; eum qui ederit linguas avium et conloquia interpretaturum. 8 Multa autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data, nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus. 9 Sed id quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque minus admirabile neque tamen vanum æque videri debet. Nam et plerique nobilium Græcorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum exequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbæ e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum. 10 Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere: Ἀρχύτας Ταραντῖνος, τὰ ἄλλα καὶ μηχανικὸς ὤν, ἐποίησεν περιστερὰν ξυλίνην πετομένην· ὁπότε καθίσειεν, οὐκέτι ἀνίστατο. μέχρι γὰρ τούτου
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
