Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Virgo Vestæ quid ætatis et ex quali familia et quo ritu quibusque cærimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur, et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, necnee intestato cuiquam nec eius intestatæ quisquam iure heres est. 1 QUI de virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam, negaverunt capi fas esse; 2 item quæ non sit patrima et matrima; 3 item quæ lingua debili sensuve aurium deminuta aliave qua corporis labe insignita sit; 4 item quæ ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi vivo patre in avi potestate sit; 5 item cuius parentes alter amboueabove servitutem servierunt aut in negotiis sordidis versantur. 6 Set et eam cuius soror ad id sacerdotium lecta est excusationem mereri aiunt; item cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut septemvirum epulonum aut Salius est. 7 Sponsæ quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiæ vacatio a sacerdotio isto tribui solet. 8 Præterea Capito Ateius scriptum reliquit, neque eius legendam filiam qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius qui liberos tres haberet. 9 Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestæ deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur. 10 De more autem rituque capiundæ virginis litteræ quidem antiquiores non extant, nisi quæ capta prima est a Numa rege esse captam. 11 Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et cuius sors virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestæ fiat. 12 Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc videri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiæ legis per senatum fit. 13 Capi autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente in cuius potestate est, veluti bello capta, abducitur. 14 In libro primo Fabii Pictoris, quæ verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba hæc sunt: Sacerdotem Vestalem, quæ sacra faciat quæ ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quæ optima lege fuit, ita te, Amata, capio. 15 Plerique autem capi virginem solam debere dici putant. Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures capi dicebantur. 16 L. Sulla Rerum Gestarum libro secundo ita scripsit: P. Cornelius, cui primum cognomen Sullæ impositum est, flamen Dialis captus. 17 M. Cato de Lusitanis, cum Servium Galbam accusavit : Tamen dicunt deficere voluisse. Ego me nunc volo ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? Si volo augurium optime tenere, ecquis me ob eamearn rem augurem capiat? 18 Præterea in commentariisCommenlariis Labeonis, quæ ad duodecimDuodecin Tabulas composuit, ita scriptum est: Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatæ quisquam, sed bona eius in publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quæritur. 19 Amata inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam quæ prima capta est hoc fuisse nomen traditum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
