Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quæ qualiaque sint quæ Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriæ mandavit; et quæ item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit. 1 OPINIO vetus falsa occupavit et convaluit, Pythagoram philosophum non esitavisse ex animalibus, item abstinuisse fabulo, quem Græci κύαμον appellant. 2 Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit: Καὶ κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχειν, ἀνιῶντος ἐδεστοῦ, Κἀγώ, Πυθαγόρας ὡς ἐκέλευε, λέγω. 3 Ex eadem item opinione M. Cicero in libro De Divinatione primo hæc verba posuit: Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur ne faba vescerentur, quæ res habet inflationem magnam, tranquillitatem mentis quærentibus contrariam. 4 Hæc quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo sæpius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret. 5 Verba ipsa Aristoxeni subscripsi: Πυθαγόρας δὲ τῶν ὀσπρίων μάλιστα τὸν κύαμον ἐδοκίμασεν· λειαντικόν τε γὰρ εἶναι καὶ διαχωρητικόν· διὸ καὶ μάλιστα κέχρηται αὐτῷ. 6 Porculis quoque minusculis et hædis tenerioribus victitasse, idem Aristoxenus refert. 7 Quam rem videtur cognovisse e Xenophilo Pythagorico familiari suo, et ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab ætate Pythagoræ minus diu aberant. 8 Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quæ Πυθαγορίζουσα inscribitur, docet. 9 Videtur autem de κυάμῳ non esitato causam erroris fuisse, quia in Empedocli carmine, qui disciplinas Pythagoræ secutus est, versus hic invenitur: Δειλοί, πάνδειλοι, κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχεσθαι. 10 Opinati enim sunt plerique κυάμους legumentum dici, ut a vulgo dicitur. Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, κυάμους hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagoræ operte atque symbolice κυάμους appellatos, quod sint αἴτιοι τοῦ κυεῖν et genituræ humanæ vim præbeant; idcircoque Empedoclen versu isto non a fabulo edendo, sed a rei veneriæ prolubio voluisse homines deducere. 11 Plutarchus quoque, homo in disciplinis gravi auctoritate, in primo librorum quos De Homero composuit, Aristotelem philosophum scripsit eadem ipsa de Pythagoricis scripsisse, quod non abstinuerint edundis animalibus, nisi pauca carne quadam. 12 Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi: Ἀριστοτέλης δὲ μήτρας καὶ καρδίας καὶ ἀκαλήφης καὶ τοιούτων τινῶν ἄλλων ἀπέχεσθαί φησιν 13 τοὺς Πυθαγορικούς· χρῆσθαι δὲ τοῖς ἄλλοις. Ἀκαλήφη autem est animal marinum, quod urtica appellatur. Sed et piscibus mullis abstinere Pythagoricos, Plutarchus in Symposiacis dicit. 14 Pythagoram vero ipsum, sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita hæc remotiora sunt his quæ Clearchus et Dicæarchus memoriæ tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum Pyranthium, deinde Æthaliden, deinde feminam pulcra facie meretricemneretricem, cui nomen fuerat Alco.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
