Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quibus et quam frivolis argumentis Accius in Didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem. 1 SUPER ætate Homeri atque Hesiodi non consentitur. 2 Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus historiæ scriptor. 3 M. autem Varro in primo De Imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur. 4 Accius autem in primo Didascalico levibus admodum argumentis utitur, per quæ ostendi putat, Hesiodum natu priorem: 5 Quod Homerus, inquit, cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus non addidit; quam rem procul, inquit, dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum videret. De Cyclope itidem, inquit, vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non præterisset, nisi æque prioris Hesiodi carminibus invulgatum esset. 6 De patria quoque Homeri multo maxime dissensum est. Alii Colophonium, alii Smyrnæum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Ægyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io. 7 M. Varro in libro De Imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit. Capélla Homeri candida hæc tumulum índicat, Quod hac Ietæletæ mórtuo faciúnt sacra.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
