Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid sit sculuæ verbum positum apud M. Varronem. 1 P. LAVINI liber est non incuriose factus. Is inscriptus est De verbisVerhis Sordidis. 2 In eo scripsit sculnam vulgo dici, quasi seculnam; quem qui elegantius, inquit, loquuntur sequestrem appellant. 3 Utrumque vocabulum a sequendo factum est, quod eiuscius qui electus sit utraque pars fidem sequatur. 4 Sculnam autem scriptum esse in Logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet. 5 Sed quod apud sequestrem depositum erat, sequestro positum per adverbium dicebant. Cato De Ptolomæo contra Thermum:Per deos immortalis, nolite vos atque
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
