Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Ponit versus Platonis amatorios quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit. 1 CELEBRANTUR duo isti Græci versiculi multorumque doctorum hominum memoria dignantur, quod sint lepidissimi et venustissimæ brevitatis. 2 Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui quidem eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis præluderet: Τὴν ψυχὴν Ἀγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἔσχον Ἤλθε γὰρ ἡ τλήμων ὡς διαβησομένη. 3 Hoc δίστιχον amicus meus, οὐκ ἄμουσος adulescens, in plures versiculos licentius liberiusque vertit. Qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse memoratu indigni, subdidi: 4 Cum semihiulco savio Meo puellum savior Dulcemque florem spiritus Duco ex aperto tramite, Anima male ægra et saucia Cucurrit ad labeas mihimilli, Rictuinque in oris pervium Et labra pueri mollia, Rimata itineri transitus, Ut transiliret, nititur. Tum si moræ quid plusculæplusculac Fuisset in coetu osculi, Amoris igni percita Transisset et me linqueret Et mira prorsum res foret, Ut fierem ad me mortuus, Ad puerum ut intus viverem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
