Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Cãesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi in quibus ea verba sunt subscripti. 1 non hercle idem sentio cum Cæsellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito. 2 Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum fictionibustictionibus quæ mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visæ sunt neque dictu profatuque ipso tætræ aut insuaves esse, sicuti sunt quædam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide. 3 Quæ reprehendit autem Cæsellius Furiana hæc sunt: quod terram in lutum versam lutescere dixerit et tenebras in noctis modum factas noctescere et pristinas reciperare vires virescere, et quod ventus si mare cærulum crispicans nitefacit purpurat dixerit, et opulentum fieri opulescere. 4 Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus verba hæc sunt, subdidi: Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit. Omnia noctescunt tenebris caliginis atræ. Increscunt animi, virescit volnere virtus. Sicut fulica levis volitat super æquora classis, Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas. Quo magis in patriis possint opulescere campis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
