Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulæque eius quæ τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis. 1 ET Plutarchus et alii quidam docti viri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili medico, PlatonemPlatonern scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in vesicam, errorisque istius fuisse Alcæum ducem, qui in poematis suis scriberet: Τέγγε πνεύμονα οἴνῳ· τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται, 2 ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam vel fistulas easque ab oris faucibus proficisci deorsum, per earumque alteram deduci delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta ex eoque ferri in ventriculum, quæ Græce appellatur; ἡ κάτω κοιλία, atque ibi subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Græce κόλον dicitur, humidiora per renes in vesicam. 3 Per alteram autem fistulam, quæ Græce nominatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare, 4 perque eandem viam vocis quoque fieri meatum ac, ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione intercluderetur animæ via, inpositam esse arte quadam et ope naturæ inde apud duo ista foramina, quæ dicitur ἐπιγλωττίς, quasi claustra quædam mobilia, coniventia vicissim et resurgentia, 5 eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire atque protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi æstuantis animæ iter; ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriæ communito. Hæc Erasistratus medicus adversum Platonem. 6 Sed Plutarchus in libro Symposiacorum auctorem Platonis sententiæ Hippocraten dicit fuisse idemque esse opinatos et Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, veteres medicos et nobiles; atque illam, de qua Erasistratus dixerat, ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam; nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri, set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustenta tum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
