Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant. 1 GENS in Italia Marsorum orta fertur a Circæ filio. 2 Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiæ cum externis cognationibus nondum etiam permixtæ corruptæque sunt, vi quadam genitali datum ut et serpentium virulentorumvirulentoruni domitoresdomnitores sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medellarum miracula. 3 Hac eadem vi præditos esse quosdam videmus, qui Psylli vocantur. Quorum super nomine et genere cum in veteribus litteris quæsissem, in quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc invenimus: 4 Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam validum ac diutinum flavisse; 5 eo flatu aquam omnem in locis in quibus colebant exaruisse; 6 Psyllos, re aquaria defectos, eam iniuriam graviter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum, proinde quasi ad hostem, iure belli res petitum proficiscerentur. 7 Atque ita profectis ventum Austrum magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque, cumulis montibusque harenarum supervectis, operuisse. 8 Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
