Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 15, cap. 11

a Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam rhetoricamrhetorical instituere et exercere Romæ coeperant. 1 C. FANNIO STRABONE, M. Valerio Messala coss. senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus Latinis factum est: M. Pomponius prætor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophisphilosophies et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius prætor animadverteret curaretque, uti ei e republica fideque sua videretur, uti Romæ ne essent. 2 Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de coercendiscoereendis rhetoribus Latinis ita edixerunt: Renuntiatum est nobis esse homines, qui novum genus disciplinæ instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen inposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos dies totos desidere. Maiores nostri quæ liberos suos discere et quos in ludos itare vellent instituerunt. Hæc nova, quæ præter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur. Quapropter et his qui eos ludos habent, et his qui eo venire consuerunt, visum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere. 3 Neque illis solum temporibus, nimis rudibus necdum Græca disciplina expolitis, philosophi ex urbe Roma pulsi sunt, 4 verum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt. 5 Qua tempestate Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑