Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 13, cap. 11

a Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis. 1 LEPIDISSIMUS liber est M. Varronis ex Satiris Menippeis, qui inscribitur Nescis Quid Vesper Serus Vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque. 2 Dicit autem, convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a tribus et consistere in novem, ut, cum paucissimi convivæ sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. 3 Nam multos, inquit, esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romæ quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat, inquit, ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem, inquit, convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet. 4 Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. 5 Quod profecto, inquit, eveniet, si de id genus rebus ad communem vitæ usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium. Dominum autem, inquit, convivii esse oportet non tam lautum, quam sine sordibus, et: In convivio legi nec omnia debent, sed ea potissimum, quæ simul sint βιωφελῆ et delectent. 6 Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, præcipit. His enim verbis utitur: Bellaria, inquit, ea maxime sunt mellita, quæ melltta non sunt; πέμμασιν enim cum πέψει societas infida. 7 Quod Varro hoc in loco dixit bellaria, ne quis forte in ista voce hæreat, significat id vocabulum omne mensæ secundæ genus. Nam quæ πέμματα Græci aut τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea Liberi bellaria.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑