Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 12, cap. 11

a Errare istos qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetæ sententia. 1 PHILOSOPHUM nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, virum gravem atque constantem, vidimus, cum Athenis essemus, deversantem in quodam tugurio extra urbem. Cumque ad eum frequenter ventitaremus, multa hercle dicere eum utiliter et honeste audivimus. In quibus id fuit, quod præcipuum auditu meminimus: 2 Virum quidem sapientem non peccaturum esse dicebat, etiamsi peccasse eum dii atque homines ignoraturi forent. 3 Non enim poenæ aut infamiæ metu non esse peccandum censebat, sed iusti honestique studio et officio. 4 Si qui tamen non essent tali vel ingenio vel disciplina præditi, uti se vi sua ac sua sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare proclivius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent. 5 At si sciant, inquit, homines nihil omnium rerum diutius posse celari, repressius pudentiusque peccabitur. 6 Propterea versus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat: Πρὸς ταῦτα κρύπτε μηδέν, ὡς ἅπανθʼ ὁρῶν Καὶ πάντʼ ἀκούων πάντʼ ἀναπτύσσει χρόνος. 7 Alius quidam veterum poetarum, cuius nomen mihi nuncnune memoriæ non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑