Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verbum mature quid significet quæque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utitur; atque inibi, quod præcox declinatum præcocis facit, non præcoquis. 1 MATURE nunc significat propere et cito contra ipsius verbi sententiam; aliud enim est mature quam dicitur. 2 Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: Mature, inquit, est, quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est. 3 Bene atque proprie P. Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quæ neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque. 4 Quoniam autem id quod non segniter fiebat, mature fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri mature dicitur, quando ea quæ præter sui temporis modum properata sunt inmatura verius dicantur. 5 Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Græcis verbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt σπεῦδε βραδέως, per quod monebat ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriæ celeritas et diligentiæ tarditas, ex quibus duobus contrariis fit maturitas. 6 Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista verba properare et maturare tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus: Frigidus agricolam si quando continet imber, Multa, forent quæ mox cælo properanda sereno, Maturare datur. Elegantissime duo verba ista divisit; 7 namque in præparatu rei rusticæ per tempestates pluvias, quoniam otium est, maturari potest; per serenas, quoniam tempus instat, properari necessum est. 8 Cum significandum autem est coactius quid factum et festinantius, tum rectius præmature factum id dicitur quam mature, sicuti Afranius dixit in togata, cui TitulusTitluls nomen est: Adpetis dominátum demens praémature praécocem, 9 in quo versu animadvertendum est quod præcocem inquit, non præcoquempræcocluem; est enim casus eius rectus non præcoquis, sed præcox.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
