Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 1, cap. 11

a Quod Thucydides, scriptor inclitus, Lacedæmonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctuprocinct habuissehalbuisse tradit; atque inibi quædam notata de Gracchi fistula contionaria. 1 AUCTOR historiæ Græcæ gravissimus Thucydides, Lacedæmonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert, non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinæ gratia neque autem ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur; sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris vis temperatur. 2 Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si permultipermulcti sonis mitioribus non inmodice ferocirent. 3 Cum procinctæ igitur classes erant et instructa acies coeptumquecoeptunique in hostem progredi tibicines inter exercitum positi canere inceptabant. 4 Ea ibi præcentione tranquilla et delectabili atque adeo venerabili ad quandam quasi militaris musicæ disciplinam vis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur. 5 Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quæ et dignitate et fide graviora sunt: Καὶ μετὰ ταῦτα ἡ ξύνοδος ἦν· Ἀργεῖοι μὲν καὶ οἱ σύμμαχοι ἐντόνως καὶ ὀργῇ χωροῦντες, Λακεδαιμόνιοι δὲ βραδέως καὶ ὑπὸ αὐλητῶν πολλῶν, νόμου ἐγκαθεστώτων, οὐ τοῦ θείου χάριν, ἀλλʼ ἵνα ὁμαλῶς μετὰ ῥυθμοῦ βαίνοντες προσέλθοιεν καὶ μὴ διασπασθείη αὐτοῖς ἡ τάξις, ὅπερ φιλεῖ τὰ μεγάλα στρατόπεδα ἐν ταῖς προσόδοις ποιεῖν 6 Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriæ datum est præcinente ac præmoderante cithara gressibus; 7 Alyattes autem, rex terræ Lydiæ, more atque luxu barbarico præditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in Historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum. 8 Sed enim Achæos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos: Οἱ δ᾽ ἄρʼ ἴσαν σιγῇ μένεα πνείοντες Ἀχαιοί, Ἐν θυμῷ μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν 9 Quid ille vult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus proeliorum fieri solitum scriptores annalium memoravere? Contrane institutum fiebat antiquæ disciplinæ tam probabile? An tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est? 10 Ecce autem per tibicinia Laconica tibiæ quoque illius contionariæ in mentem venit, quam C. Graccho cum populo agente præisse ac præministrasseprærinistrasse modulos ferunt. 11 Sed nequaquamneuquaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum qui pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere. 12 Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta quædam varia tibicen incineret? 13 Sed qui hoc compertius memoriæ tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes; 14 namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda est. 15 M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitumadhibituim esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem sævientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui: 16 Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret. 17 Morem autem illum ingrediendi ad tibicinum modulos proelii institutum esse a Lacedæmonis, Aristoteles in libris Problematon scripsit, quo manifestior fieret exploratiorque militum securitas et alacritas. 18 Nam diffidentiæ, inquit, et timori cum ingressione huiuscemodi minime convenit et mæsti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt. 19 Verba pauca Aristotelis super ea re apposui: Διὰ τί, ἐπειδὰν κινδυνεύειν μέλλωσιν, πρὸς αὐλὸν ἐμβαίνουσιν; ἵνα τοὺς δειλοὺς ἀσχημονοῦντας γινώσκωσιν.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑