Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Annæus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit. 1 ANNIANUS poeta, et plerique cum eo eiusdem Musæ viri, summis adsiduisque laudibus hos Vergilii versus ferebat, quibus Vulcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturæ operiendam, verecunda quadam translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit. 2 Sic enim scripsit: Ea verba locutus Optatos dedit amplexus placidumque petivit Coniugis infusus gremio per membra soporem. 3 Minus autem difficile esse arbitrabantur, in istiusmodi re dicenda, verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit: παρθενίην ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια, 4 tot vero et tam evidentibus ac tamen non prætextatis, sed puris honestisque verbis venerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse. 5 Sed Annæus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos De Figuris Sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiæ laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit. 6 Nam cum genus hoc figuræ probasset et satis circumspecte factos esse versus dixisset, Membra tamen, inquit, paulo incautius nominavit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
