Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Ut ususcapio copulate recto vocabuli casu dicitur, ita pignoriscapio coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse. 1 UT hæc ususcapio dicitur copulato vocabulo, a littera in eo tractim pronuntiata, ita pignoriscapio iuncte et producte dicebatur. 2 Verba Catonis sunt ex primo Epistolicarum Quæstionum: Pignoriscapio ob æs militare, quod æs a tribuno ærario miles accipere debebat, vocabulum seorsum fit. 3 Per quod satis dilucet, hanc capionem posse dici, quasi hanc captionem, et in usu et in pignore.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
