Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumqueinrgiumque in senatu C. Cæsaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis. 1 ANTE legem quæ nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi sententias varius fuit. 2 Alias primus rogabatur qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias qui designati consules erant; 3 quidam e consulibus, studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant. 4 Observatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret. 5 C. Cæsar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum; sed, postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primumprimuim coeperat Pompeium rogare. 6 Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit. 7 Id ipsum Capito Ateius in libro quem De Officio Senatorio composuit, scriptum reliquit. 8 In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: C., inquit, Cæsar consul M. Catonem sententiam rogavit. Cato rem quæ consulebatur, quoniam non e republica videbatur, perfici nolebat. Eius rei ducendæ gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret ante quicquid vellet aliæ rei et quoad vellet. Cæsar consul viatorem vocavit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. Hac, inquit, invidia facta Cæsar destitit et mitti Catonem iussit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
