Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 20, cap. 10

a Quid vocabulum ex iure manuni consertum signiticet. 1 Ex iure manum consertum verba sunt ex antiquis actionibus, quæ, cum lege agitur et vindiciæ contenduntur, dici nunc quoque apud prætorem solent. 2 Rogavi ego Romæ grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid hæc verba essent. Tum ille me despiciens: Aut erras, inquit, adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quærere habes, quæras licet. 3 Ex Ennio ergo, inquam, est, magister, quod quæro. 4 Ennius enim verbis hisce usus est. Cumque ille demiratus aliena hæc esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, tumturn ego hos versus ex octavo Annali absentes dixi, nam forte eos tamquam insigniter præter alios factos Pellitur e medio sapientia, vi geritur res; Spernitur orator bonus, horridus miles amatur. Haut doctis dictis certantes nec maledictis, Miscent inter sese inimicitiam agitantes. Non ex iure manum consertum, sed magis ferro Rem repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi. 5 Cum hos ego versus Ennianos dixissem, Credo, inquit grammaticus, iam tibi. Sed tu velim credas mihi, Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticæ litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque, inquit, et discas unde Ennius didicit. 6 Usus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat a quo discerem prætermonstrantis. Itaque id quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici inferendum his commentariis existimavi, quoniam in medio rerum et hominum vitam qui colunt ignorare non oportet verba actionum civilium celebriora. 7 Manum conserere Nam de qua re disceptatur in iurelure in re præsenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est vindicia. 8 Correptio manus in re atque in loco præsenti apud prætorem ex Duodecim Tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: Si qui in iure manum conserunt. 9 Sed postquam prætores, propagatis Italiæ finibus, satis iurisdictionis negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum causa ad longinquas res gravabantur, institutum est contra Duodecim Tabulas tacito consensus, ut litigantes non in iure apud prætorem manum consererent, sed ex iure manum consertum vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem de qua ageretur vocaret atque profecti simul in agrum de quo litigabatur, terræ aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad prætorem deferrent et in ea gleba, tamquam in toto agro, vindicarent. 10 Idcirco Ennius significare volens gestum, non, ut ad prætorem solitum est, legitimis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque solidasolid rem repeti dixit; quod videtur dixisse, conferens vim illam civilem et festucariam, quæ verbo diceretur, non quæ manu fieret, cum vi bellica et cruenta.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑