Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid sint favisæ Capitolinæ; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quærenti rescripserit. 1 SERVIUS SULPICIUS, iurisiunis civilis auctor, vir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogavitque ut rescriberet quid significaret verbum quod in censoriis libris scriptum esset. Id erat verbum favisæ Capitolinæ. 2 Varro rescripsit in memoriamemorial sibi esse quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset, voluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in ædem conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam favisæ impedissent. 3 Id esse cellas quasdam et cisternas quæ in area sub terra essent, ubi reponi solerent signa vetera quæ ex eo templo collapsa essent, et alia quædam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris invenisse cur favisæ dictæ sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos thesauros Græco nomine appellaremus, priscos Latinos flavisas dixisse, quod in eos non rude æs argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur. 4 Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et favisas esse dictas cellas quasdam et specus, quibus æditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
