Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 19, cap. 10

a Verba hæc, præter propter, in usu vulgi protrita, etiam Ennii fuisse. 1 MEMINI me quondam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium, pedes tunc graviter ægrum, ire et visere. Atque ubi introducti sumus, offendimus eum cubantem in scimpodio Græciensi, circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus viris. 2 Adsistebant fabri ædium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantque 3 depictas in membranulis varias species balnearum. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque operis, interrogavit quantus esset pecuniæ sumptus ad id totum opus absolvendum. 4 Cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis: Et præterpropter, inquit, alia quinquaginta. 5 Tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia præterpropter necessaria, eum interrogavit quid significaret verbum præterpropter. 6 Atque ille amicus: Non meummeutm, inquit, hoc verbum est, sed multorum hominumhominurm quos loquentis id audias; 7 quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quærundum est, ac simul digito demonstrat grammaticum, haud incelebri nomine Romæ docentem unaque ibi sedentem. Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus: 8 Quærimus, inquit, quod honore quæstionis minime dignum est. 9 Nam nescio quid hoc prænimis plebeium est et in opificum sermonibus quam in hominum doctorum notius. 10 At enim Fronto, iam voce atque vultu intentiore: Itane, inquit, magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque ætas superior ut necessario et Latino usi sunt? 11 Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quæ Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quærebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari. 12 Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediæ choro inscriptos esse hos versus legimus: Óotiotio qui néscit uti Plús negoti habét quam cum est negótium in negótio. Nám cui quod agat ínstitutumst, nil nisi negótium, Íd agit, id studét, ibi mentem atque ánimum delectát suum, Óotiosotioso in ótio animus néscit quid velit. Hóc idem est; em néque domi nunc nós nec militiaé sumussumlus, Ímus huchue, hinc illuc, cum illuc véntum est, ire illínc lubet, Íincertencerte errat ánimus, præterprópter vitam vívitur. 13 Hoc ibi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem: Audistine, inquit, magister optime, Ennium tuum dixisse præterpropter et cum sententia quidem tali, quali severissimæ philosophorum esse obiurgationes solent? Petimus igitur dicas, quoniam de Enniano iam verbo quæritur, qu sit remotus huiusce versus sensus: Íincertencerte errat ánimus, præterprópter vitam vívitur. 14 Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, exsurgitexurgit et abiens: Tibi, inquit, Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac discant. Atque ita omnes, relicta ibi quæstione verbi, consurreximus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑