Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Ætnæ Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata. 1 FAVORINUM philosophum, cum in hospitis sui Antiatem villam æstu anni concessisset nosque ad eum videndum Roma venissemus, memini super Pindaro poeta et Vergilio in hunc ferme modum disserere: 2 Amici, inquit, familiaresque P. Vergilii, in his quæ de ingenio moribusque eius memoriæ tradiderunt, dicere eum solitum ferunt parere se versus more atque ritu ursino. 3 Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea quod ita edidisset conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus liniamenta. 4 Hoc virum iudicii subtilissimi ingenue atque vere dixisse, res, inquit, indicium facit. 5 Nam quæ reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque dilectus sui supremam manum, 6 omni poeticæ venustatis laude florent; sed quæ procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolvi, quoniam mors præverterat, nequiverunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt. 7 Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque a suis amicissimis inpense, ut Æneida, quam nondum satis elimavisset, adolerent. 8 In his autem, inquit, quæ videntur retractari et corrigi debuisse, is maxime locus est qui de monte Ætna factus est. Nam cum Pindari, veteris poetæ, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, æmulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit. 9 Atque uti vosmet ipsos, inquit, eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Ætna, quantulum est mihi memoriæ, dicam: Τᾶς ἐρεύγονται μὲν ἀπλάτου πυρὸς ἁγνόταται Ἐκ μυχῶν παγαί· ποταμοὶ δʼ ἁμέροισιν μὲν προχέοντιμυχῶν παγαί· ποταμοὶ δʼ ἁμέροισιν μὲν προχέοντι ῥόον καπνοῦ Αἴθωνʼ· ἀλλʼ ἐν ὄρφναισιν πέτρας Φοίνισσα κυλινδομένα φλὸξ ἐς βαθεῖαν φέρει πόντου πλάκα σὺν πατάγῳ. Κεῖνο δʼ Ἀφαίστοιο κρουνοὺς ἑρπετὸν Δεινοτάτους ἀναπέμπει· τέρας μὲν θαυμάσιον προσιδέσθαι, θαῦμα δὲ καὶ παρεόντων ἀκοῦσαι. 10 Audite nunc, inquit, Vergilii versus, quos inchoasse eum verius dixerim, quam fecisse: Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens Ipse, sed horrificis iuxta tonat Ætna ruinis Interdumque atram prorumpit ad æthera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit; Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exæstuat imo. 11 Iam principio, inquit, Pindarus, veritati magis obsecutus, id dixit quod res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis videbaturvidelatur, interdius fumare Ætnam, noctu flammigare; 12 Vergilius autem, dum in strepitu sonituque verborum conquirendo laborat, utrumque tempus, nulla discretione facta, confudit. 13 Atque ille Græcus quidem fontes imitus ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit; 14 at hic noster atram nubem turbine piceo et favilla fumantem ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens, crasse et inmodice congessit, 15 globos quoque flammarumflammmarum, quod ille κρουνούς dixerat, duriter et ἀκύρως transtulit. 16 Item quod ait: sidera lambit, vacanter hoc etiam, inquit, accumulavit et inaniter. 17 Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente. 18 Non enim fumare, inquit, solent neque atra esse quæ sunt candentia; nisi si candenti dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti. Nam candens scilicet a candore dictum, non a calore. 19 Quod saxa autem et scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quæ monstra dicuntur, monstruosissimum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
