Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid sint proletarii, quid capite censi; quid item sit in XII. Tabulis adsiduus; et quæ eius vocabuli ratio sit. 1 OTIUM erat quodam die Romæ in foro a negotiis et læta quædam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus. In eo libro versus hi fuerunt: Proletarius publicitus scutisque feroque Ornatur ferro; muros urbemque forumque Excubiis curant. Tum ibi quæri coeptum est, quid esset proletarius. 2 3 Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret, 4 et cum illic se iuris, non rei grammaticæ peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut prædicas, peritus iuris es. 5 Nam Q. Ennius verbum hoc ex Duodecim Tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: Adsiduo vindex adsiduus esto. Proletario iam civi quis volet vindex esto. 6 Petimus igitur ne Annalem nunc Q. Ennii, sed Duodecim Tabulas legi arbitrere et quid sit in ea lege proletarius civis interpretere. 7 Ego vero, inquit ille, dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem. 8 Sed enim cum proletarii et adsidui et sanates et vades et subvades et viginti quinque asses et taliones. furtorumque quæstio cum lance et licio evanuerint omnisque illa Duodecim Tabularum antiquitas, nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Æbutia lata consopita sit, studium scientiamque ego præstare debeo iuris et legum vocumque earum quibus utimur. 9 Tum forte quadam Iulium PaulumPaulurn, poetam memoriæ nostræ doctissimum, prætereuntem conspeximus. 10 Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, Romanaomana tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum æris in censum deferebant, proletarii appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo ære censebantur, capite censi vocabantur, extremus autem census capite censorum æris fuit trecentis septuaginta quinque. 11 Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quædam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset. 12 Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit; 13 nam et asperis reipublicæ temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur armaque is sumptu publico præbebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendæ appellati sunt, quod, cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendæ copia civitatem frequentarent. 14 Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt bello Cimbrico, difficillimis reipublicæ temporibus, vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino, milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria extaret. 15 Adsiduus in XII. Tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assibus, id est, ære dando, cum id tempora reipublicæ postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate. 16 Verba autem Sallusti in Historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis hæc sunt: Ipse interea milites scribere, non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiampotential quærenti egentissimus quisque oportunissimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
