Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod æditumus verbum Latinum sit. 1 ÆDITIMUS verbum Latinum est et vetus, ea forma dictum qua finitimus et legitimus. 2 Pro eo a plerisque nunc ædituus dicitur nova et commenticia usurpatione, 3 quasi a tuendis ædibus appellatus. Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur. 4 M. Varro in libro secundo Ad Marcellum De Latino Sermone æditumum dici oportere censet magis quam ædituum, quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. Lævius quoque, 5 ut opinor in Protesilaodamia, claustritumum dixit qui claustris ianuæ præesset, eadem scilicet figura qua æditumum dici videbat qui ædibus præest. 6 In IV in Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inveni scriptum: Æditumi custodesque mature sentiunt, in libris autem hoc vulgariis æditui scriptum est. 7 pomponiiPomponi fabula Atellania est quæ ita scripta est: Æditumus. In qua hic versus est: Quí postquam tibi appáreo atque ædítumor in templó tuo. 8 Titus autem Lucretius in carmine suo pro ædituis ædituentes appellat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
