Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non DemostheniDemostlleni, adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata. 1 QUOD in capite superiore a Critolao scriptum esse diximus super Demosthene, id C. Gracchus in oratione, Qua legem Aufeiam dissuasit, in Demaden contulit verbis hisce: 2 Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, etsi quæritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos qui verba facimus aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat. 3 Ego ipse, qui aput vos verba facio uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo; verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. 4 Qui prodeunt dissuasuri ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam; qui suadent ut accipiatis, hi quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mitridate rei familiari suæ pretium et præmium; qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi sunt, nam ab omnibus pretium accipiunt et omnis fallunt. 5 Vos, cum putatis eos ab his rebus remotos esse, inpertitis bonam existimationem; 6 legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas præbent, item uti in terra Græcia, quo in tempore Græcus tragoedus gloriæ sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suæ Demades ei respondisse dicitur: Mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum quæsisti? Ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi. Item nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
