Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem. 1 FAVORINUS philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti: Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini, plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed ætatis suæ verbis locuti sunt; 2 tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis quæ dicas. Nonne, homo inepte, ut quod vis abunde consequaris, taces? 3 Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. 4 Vive ergo moribus præteritis, loquere verbis præsentibus atque id, quod a C. Cæsare, excellentis ingenii ac prudentiæ viro, in primo De Analogia libro scriptum est, habe semper in memoriamemorial atque in pectore, ut tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
