Aulus Gellius, Noctes Atticæ
1 iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partæ istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset. 2 Usi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Græcum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quæ libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriæ quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut quando usus venisset aut rei aut verbi, cuius me repens forte oblivio tenuisset, et libri ex quibus ea sumpseram non adessent, facile inde nobis inventu atque depromptu foret. 3 Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum disparilitas quæ fuitfruit in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex eruditionibus lectionibusque variis feceramus. 4 Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terræ Atticæ commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus Noctium esse Atticarum, nihil imitati festivitates inscriptionum quas plerique alii utriusque linguæ scriptores in id genus libris fecerunt. 5 Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt. 6 Namque alii Musarum inscripserunt, alii Silvarum, ille Πείπλον, hic Ἀμαλθείας Κέρας, alius Κηρία, partim Λειμῶνας quidam Lectionis Suæ, alius antiquarumAntiquarm Lectionum atque alius Ἀνθηρῶν et item alius Εὑρημάτων. 7 Sunt etiam qui Λὔχνους inscripserint, sunt item qui Στρωματεις,, sunt adeo qui Πανδέκτας et Ἑλικῶνα et qui Προβλήματα et Ἐγχειρίδια et Παραξιφίδας. 8 Est qui Memoriales titulum fecerit, est qui Πραγματικὰ et Πάρεργα et Διδασκαλικά, est item qui Historiæ Naturalis, et Παντοδαπῆς Ἱστορίας, est præterea qui Pratum, est itidem qui Πάγκαρπον, est qui Τόπων scripserit ; sunt item multi qui Coniectanea, 9 neque item non sunt qui indices libris suis fecerint aut Epistularum Moralium aut Epistolicarum Quæstionum aut Confusarum et quædam alia inscripta nimis lepida multasque prorsum concinnitates redolentia. 10 Nos vero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum Atticas Noctes inscripsimus, tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis. 11 Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Græci, multa et varia lectitantes, in quas res cumque inciderant, alba, ut dicitur, linea sine cura discriminis solam copiam sectati converrebant, quibus in legendis ante animus senio ac tædio languebit quam unum alterumve reppererit quod sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse. 12 Ego vero, cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi haberem, quod profecto ita est πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem volvendis transeundisque multis admodum voluminibus per omnia semper negotiorum intervalla in quibus furari otium potui exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi quæ aut ingenia prompta expeditaque ad honestæ eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam vitæ negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque verborum imperitia vindicarent. 13 Quod erunt autem in his commentariis pauca quædam scrupulosa et anxia, vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quæstionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quæ virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est. 14 Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo quæ pridem scierint non aspernentur quasi nota invulgataque. 15 Nam ecquid tam remotum in litteris est quin id tamen complusculi sciant? Et satis hoc blandum est, non esse hæc neque in scholis decantata neque in commentariis protrita. 16 Quæ porro nova sibi ignotaque offenderint, æquum esse puto ut sine vano obtrectatu considerent an minutæ istæ admonitiones et pauxillulæ nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescæ vel ad oblectandum fovendumque animum frigidæ, sed eius seminis generisque sint ex quo facile adolescent aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior. 17 Quæ autem parum plana videbuntur aut minus plena in structaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris. 18 Quæ vero putaverint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, si quæ aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus. 19 Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musæ æmulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant a Noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quærant. Vetus adagium est: Nil cum fidibus graculost, nihil cum amaracino sui. 20 Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scævitas et invidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanæ choro anapæsta pauca et quam ille homo festivissimus fabulæ suæ spectandæ legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neve adeat profestum et profanum vulgus, a ludo musico diversum. 21 Versus legis datæ hi sunt: Εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι χοροῖσιν Ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόλων ἢ γνώμῃ μὴ καθαρεύει Ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτʼ εἶδεν μήτʼ ἐχόρευσεν, Τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖις τὸ ρρίτον μάλʼ ἀπαυδῶ Ἐξίστασθαι μύσταισι χοροις, ὑμεῖς δʼ ἀνεγείρετε μολπὴν Καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῇδε πρέπουσιν ἑορτῇ. 22 Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt. 23 Quantum autem vitæ mihi deinceps deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum delectatiunculas conferam. 24 Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuvantibus, cum ipsius vitæ quantuli quomque fuerint progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus. 25 Capita rerum quæ cuique commentario insunt, exposuimus hic universa, ut iam statim declaretur quid quo in libro quæri invenirique possit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
