Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 7, cap. 1

a Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos qui providentiam consistere negaverunt. 1 QUIBUS non videtur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanæ providentia gubernari, gravi se argumento uti putant cum ita dicunt: Si esset providentia, nulla essent mala. Nihil enim minus aiunt providentiæ congruere, quam in eo mundo quem propter homines fecisse dicatur tantam vim esse ærumnarum et malorum. 2 Adversus ea Chrysippus cum in libro Περὶ Προνοίας quarto dissereret, Nihil est prorsus istis, inquit, insubidius, qui opinantur bona esse potuisse, 3 si non essent ibidem mala. Nam cum bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita inter sese et quasi mutuo adversoque fulta nisu consistere; nullum adeo contrarium est sine contrario altero. 4 Quo enim pacto iustitiæ sensus esse posset, nisi essent iniuriæ? aut quid aliud iustitia est quam iniustitiæ privatio? Quid item fortitudo intellegi posset, nisi ex ignaviæ adpositione? Quid continentia, nisi ex intemperantiæ? Quo item modo prudentia esset, nisi foret contra inprudentia? 5 Proinde, inquit, homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut veritas sit et non sit mendacium? Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et infortunitas, dolor et voluptas. 6 Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum est; si tuleris unum, abstuleris utrumque. 7 Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quæri putat, εἰ αἱ τῶν ἀνθρώπων νόσοι κατὰ φύσιν γίνονται, id est, si natura ipsa rerum vel providentia, quæ compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos quoque et debilitates et ægritudines corporum, quas patiuntur homines, fecerit. 8 Existimat autem non fuisse hoc principale naturæ consilium, ut faceret homines morbis obnoxios, numquam enim hoc convenisse naturæ auctori parentique omnium rerum bonarum. 9 Sed cum multa, inquit, atque magna gigneret pareretque aptissima et utilissima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis quæ faciebat cohærentia; eaque non per naturam, sed per sequellas quasdam necessarias facta dicit, quod ipse appellat κατὰ παρακολούθησιν. 10 Sicut, inquit, cum corpora hominum natura fingeret, ratio subtilior et utilitas ipsa operis postulavit ut tenuissimis minutisque ossiculis caput compingeret. 11 Sed hanc utilitatem rei maiorem alia quædam incommoditas extrinsecus consecuta est, ut fieret caput tenuiter munitum et ictibus offensionibusque parvis fragile. 12 Proinde morbi quoque et ægritudines partæ sunt, dum salus paritur. 13 Sicut hercle, inquit, dum virtus hominibus per consilium naturæ gignitur, vitia ibidem per adfinitatem contraria nata sunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑