Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 6, cap. 1

a Admiranda quædam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore. 1 QUOD de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Græca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre qui prior Africanus appellatus est memoriæ datum est. 2 Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus, aliique qui de vita et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo nupta erat, liberos desperavisse. 3 Postea in cubiculo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola condormisset, visum repente esse iuxta eam cubare ingentem anguem eumque, his qui viderant territis et clamantibus, elapsum inveniri non quisse. Id ipsum P. Scipionem ad haruspices retulisse; eos, sacrificio facto, respondisse fore ut liberi gignerentur, 4 neque multis diebus postquam ille anguis in lecto visus est, mulierem coepisse concepti fetus signa atque sensumsensurn pati; exinde mense decimo peperisse natumque esse hunc P. Africanum qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa bello Poenico secundo vicit. 5 Sed et eum inpendio magis ex rebus gestis quam ex illo ostento virum esse virtutis divinæ creditum est. 6 Id etiam dicere haut piget, quod idem illi quos supra nominavi litteris mandaverint, Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extreme, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam Iovislovis atque ibi solum diu demorari, quasi consultantem de republica cum Iove, æditumosque eius templi sæpe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios sævientes neque latrarent eum neque incurrerent. 7 Has volgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda. Ex quibus est unumunurm huiuscemodiuiuscemodi: 8 Assidebat oppugnabatque oppidum in Hispania, situ, moenibus, defensoribus validum et munitum, re etiam cibaria copiosum, nullaque eius potiundi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat atque ex eo loco id oppidum procul visebatur, 9 Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more in quem diem locumque vadimonium promitti iuberet; 10 et Scipio, manum ad ipsam oppidi quod obsidebatur arcem protendens, Perendie, inquit, sese sistant illo in loco. Atque ita factum; 11 die tertio, in quem vadari iusserat, oppidum captum est eodemque eo die in arce eius oppidi ius dixit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑