Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus. 1 MUSONIUM philosophum solitum accepimus. Cum philosophus, inquit, hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudve quid disciplinarum disserit, tum qui audiunt si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi fritamentis orationis moventur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse, neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere. 2 Animus, inquit, audientis philosophum, dum quæ dicuntur utilia ac salubria sunt et errorum atque vitiorum medicinas ferunt, laxamentum atque otium prolixe profuseque laudandi non habet. Quisquis ille est qui audit, nisi ille est plane deperditus, 3 inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat tacitus et pæniteat et gaudeat et admiretur, 4 varios adeo vultus disparilesque sensus gerat, proinde ut eum conscientiamque eius adfecerit utrarumque animi partium, aut sincerarum aut ægrarum, philosophi pertractatio. 5 Præterea dicebat magnam laudem non abesse ab admiratione, admirationem autem quæ maxima est non verba parere, sed silentium. 6 Idcirco, inquit, poetarum sapientissimus auditores illos Ulixi, labores suos inlustrissime narrantis, ubi loquendi finis factus, non exsultareexultare ne strepere nec vociferari facit, sed consiluisse universos dicit, quasi attonitosattonitcs et obstupidos, delenimentis aurium ad origines usque vocis permanantibus: Ὣς φάτο· τοὶ δʼ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ, Κηληθμῷ δʼ ἔσχοντο κατὰ μέγαρα σκιόεντα.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
