Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 4, cap. 1

a Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum quibus verbis penus a Q. Scævola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est. 1 IN vestibulo ædium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Cæsaris constiterant; atque ibi in circulo doctorum hominum, Favorino philosopho præsente, ostentabat quispiam grammaticæ rei ditior scholica quædam nugalia, de generibus et casibus vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita, tamquam interpres et arbiter Sibyllæ oraculorum. 2 Tum aspiciens ad Favorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset, Penus quoque, inquit, variis generibus dictum et varie declinatum est. Nam et hoc penus et hæc penus et huius peni et penoris veteres dictaverunt; 3 mundum quoque muliebrem Lucilius in Satirarum xvi. non virili genere, ut ceteri, sed neutro appellavit his verbis: Legavit quidam uxori mundum omne penumque. Atqui quid mundum, quid non? quis dividet istuc? 4 Atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat; cumque nimis odiose blatiret, intercessit placide Favorinus et Amabo, inquit, magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti quæ quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus. 5 Quid enim refert mea eiusque quicum loquor, quo genere penum dicam aut in quas extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare fecerimus? 6 Sed hoc plane indigeo discere, quid sit penus et qua fini id vocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in venalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet voce appellem. 7 Quæris, inquit, rem minime obscuram. Quis adeo ignorat, penum esse vinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque huiuscemodi cetera? 8 Etiamne, inquit Favorinus, milium et panicum et glans et hordeum penus est? sunt enim propemodum hæc quoque eiusdemmodi; 9 cumque ille reticens hæreret, Nolo, inquit, hoc iam labores, an ista, quæ dixi, penus appelletur. Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire, genere proposito et differentiis adpositis, quid sit penus ? Quod, inquit, genus et quas differentias dicas, non hercle intellego. 10 Rem, inquit Favorinus, plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere. 11 Sed si me tibi præmandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui habendi gratia. 12 Ac deinde ita exorsus est: Si, inquit, ego te nunc rogem ut mihi dicas et quasi circumscribas verbis cuiusmodi homo sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me. Hoc enim quis homo sit ostendere est, non quid homo sit dicere. Sed si, inquam, peterem ut ipsum illud quod homo est definires, tu profecto mihi diceres hominem esse animal mortale, rationis et scientiæ capiens, vel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. Proinde igitur nunc te rogo ut quid sit penus dicas, non ut aliquid ex penu nomines. 13 Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex penu sit aut quibus verbis penus definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio. 14 Scire, inquit ridens iam Favorinus, quid penus sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua. 15 Meministi enim, credo, quæri solitum quid Vergilius dixerit, penum struere vel longam vel longo ordine; utrumque enim profecto scis legi solitum. 16 Sed ut faciam te æquiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris magistri, qui sapientes appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit penus. 17 Nam Quintum Scævolam ad demonstrandam penum his verbis usum audio: Penus est, inquit, quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias aut liberum patrisfamilias aut familiæ eius, quæ circum eum aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est. .. , ut Mucius ait, penus videri debet. Nam quæ ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenæ causa parantur, penus non sunt; sed ea potius, quæ huíusce generis longæ usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, penus dicta est. 18 Hæc ego, inquit, cum philosophiæ me dedissem, non insuper tamen habui discere; quoniam civibus Romanis Latine loquentibus rem non suo vocabulo demonstrare non minus turpe est quam hominem non suo nomine appellare. 19 Sic Favorinus sermones id genus communes a rebus parvis et frigidis abducebat ad ea quæ magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque. 20 Præterea de penu adscribendum hoc etiam putavi, Servium Sulpicium In Reprehensis Scævolæ Capitibus scripsisse Cato Ælio placuisse, non quæ esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum. 21 Masurius autem Sabinus in Iuris Civilis secundo, etiam quod iumentorum causa apparatum esset quibus dominus uteretur, penori attributum dicit. 22 Ligna quoque et virgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait videri esse in penu. 23 Ex his autem quæ promercalia et usuaria isdem in locis essent, esse ea sola penoris putat quæ satis sint usu annuo.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑