Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 3, cap. 1

a Quæsitum atque tractatum quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animumanimumum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminareefferninare. 1 HIEME iam decedente, apud balneas Titias in area subcalido sole cum Favorino philosopho ambulabamus; atque ibi inter ambulandum legebatur Catilina Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat. 2 Cumque hæc verba ex eo libro lecta essent: Avaritia pecuniæ studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita et insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur, 3 tum Favorinus me aspiciens Quo, inquit, pacto corpus hominis avaritia effeminat? Quid enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit, videor ferme assequi, set quonam modo corpus quoque hominis effeminet nondum reperiorcperio. Et ego, 4 inquam, longe iamdiu in eo ipse quærendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem. 5 Vix ego hæc dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Favorini, qui videbatur esse in litteris veterator, Valerium, inquit, Probum audivi hæc dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, cum dicere vellet hominem avaritia corrumpi, corpus et animum dixisse, quæ duæ res hominem demonstrarent; namque homo ex anima et corpore est. 6 Numquam, inquit Favorinus, quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret. 7 Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam sane doctus. 8 Is quoque a Favorino rogatus ecquid haberet super ea re dicere, huiuscemodi verbis usus est: 9 Quorum, inquit, avaritia mentem tenuit et corrupit quique sese quærundæ undique pecuniæ dediderunt, eos plerosque tali genere vitæ occupatos videmus, ut sicuti alia in his omnia præ pecunia, ita labor quoque virilis exercendique corporis studium relictui sit. 10 Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quæstibus intentos habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, effeminatur. 11 Tum Favorinus legi denuo verba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt, Quid igitur, inquit, dicimus, quod multos videre est pecuniæ cupidos et eosdem tamen corpore esse vegeto ac valenti? 12 Tum ille ita respondit: Respondes non hercle inscite. Quisquis, inquit, est pecuniæ cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum vel studio vel exercitio eum teneri necessum est atque in sese colendo non æque esse parcum. 13 Nam si avaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque virtutis neque virium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id vere dici potest effeminando esse et animo et corpori, si qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam. 14 Tum Favorinus Aut hoc, inquit, quod dixisti, probabile est, aut Sallustius odio avaritiæ plus quam par fuit eam criminatus est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑