Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 20, cap. 1

a Disputatio Sex. Cæcilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus Duodecim Tabularum. 1 SEXTUS CÆCILIUS in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustris fuit. 2 Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Cæsaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est, nobis multisque aliis præsentibus. 3 In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemviralium, quas decemviri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt. 4 Eas leges cum Sex. Cæcilius, inquisitis exploratisque multarum urbium legibus, eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, Sit, inquit, hoc Favorinus, in pleraque earum legum parte ita uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas duodecimduodecin legi quam illos duodecim libros Platonis De Legibus. Sed quædam istic esse animadvertuntur aut obscurissima aut durissima aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia. Obscuritates, inquit Sex. 5 Cæcilius, non adsignemus culpæ scribentium, sed inscitiæ non adsequentium, quamquam hi quoque ipsi, qui quæ scriptascript sunt minus percipiunt culpa vacant. 6 Nam longa ætas verba atque mores veteres oblitteravit, quibus verbis moribusque sententia legum conprehensa est. Trecentesimo quoque anno post Romam conditam tabulæ conpositæ scriptæque sunt, a quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus sescenti videntur. 7 Dure autem scriptum esse in istis legibus quid existimari potest? nisi duram esse legemlegend putas, quæ iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem iudicandam pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur aut quæ furemfurerm manifestum ei cui furtum factum est in servitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit. 8 Dic enim, quæso, die, vir sapientiæ studiosissime, an aut iudicis illius perfidiam contra omnia divina atque humana iusiurandum suum pecunia vendentis aut furis manifesti intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam violentiam non dignam esse capitis poena existumes? 9 Noli, inquit Favorinus, ex me quærere quid ego existumem. Scis enim solitum esse me, pro disciplina sectæ quam colo, inquirere potius quam decernere. 10 Sed non levis existimator neque aspernabilis est populus Romanus, cui delicta quidem istæc vindicanda, poenæ tamen huiuscemodi nimis duræ esse visæ sunt; passus enim est leges istas de tam inmodico supplicio situ atque senio emori. 11 Sicut illud quoque inhumaniternon scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut ætate æger ad ingrediendum invalidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad prætorem in comitium nova funeris facie effertur. Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus, iumento adhærens in ius adversario deportatur? 12 Quod vero dixi videri quædam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque videtur nimis esse dilutum quod ita de iniuria poenienda scriptum est: Si iniuriam alteri faxsit, viginti quinque æris poenæ sunto? Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriæ faciendæ libidine viginti quinque asses deterreant? 13 Itaque cum eam legem Labeo quoque vester in libris, quos Ad Duodecimn Tabulas conscripsit, non probaret: Quidam, inquit, L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia. Is pro delectamento habebat, os hominis liberi manus suæ palma verberare. Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum Duodecim Tabulas quinque et viginti asses iubebat. Propterea, inquit, prætores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque æstumandis recuperatores se daturos edixerunt. 14 Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis, cuius verba, nisi memoria me fallit, hæc sunt: Si merbrum rupit, ni cum e pacto, talio esto. 15 Præter enim ulciscendiulclsendi acerbitatem ne procedere quoque executio iustæ talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quæro, an efficere possit rumpendi pariter membri æquilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. 16 Quid si membrum, inquit, alteri inprudens ruperit? Quod enim inprudentia factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exequenda talione non licentiæ ius habet, sed inprudentiæ? 17 Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se lædi aut latius. Quod cuimodicuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio. 18 Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculæ atrocitatis, ut contraria actio mutuænutuæ talionis oriatur et adolescat infinita quædam reciprocatio talionum. 19 Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere. Quid enim videri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diversius quam quod membra inopis debitoris acerbissimo laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona venum distrahuntur? 20 Tum Sex. Cæcilius amplexus utraque manu Favorinum, Tu es, inquit, unus profecto in nostra memoriamemorial non Græcæ modo, sed Romanæ quoque rei peritissimus. Quis enim philosophorum disciplinæ suæ leges tam scite atque docte callet quam leges tu nostras decemvirales percalluisti? 21 Sed, quæso tecum tamen, degrediare paulisperpaulisler curriculis istis disputationum vestrarum academicis omissoque studio, quicquid lubitum est arguendi tuendique, consideres gravius cuimodicuiusmodi sint ea quæ reprehendisti, 22 nec ideo contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse iam populus Romanus uti desiverit. Non enim profecto ignoras legum oportunitatesoportunlitates et medellas pro temporumtempoorum moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum præsentium rationibus proque vitiorum quibus medendum est fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies cæli et maris, ita rerum atque fortunæ tempestatibus varientur. 23 Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero præfinito? Quid utilius plebisscito Voconio de coercendis mulierum hereditatibus? Quid tam necessarium existimatum est propulsandæ civium luxuriæ quam lex Licinia et Fannia aliæque item leges sumptuariæ? Omnia tamen hæc oblitterata et operta sunt civitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exæstuantis. 24 Sed cur tibi esse visa est inhumana lex omnium mea quidem sententia humanissima, quæ iumentum dari iubet ægro aut seni in ius vocato? 25 Verba sunt hæc de lege Si in ius vocat: Si morbus ævitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato; si nolet, 26 arceram ne sternito. An tu forte morbum appellari hic putas ægrotationem graver cum febri rapida et quercera, iumentumque dici pecus aliquod unicum tergo vehens? ac propterea minus fuisse humanum existumas ægrotum domi suæ cubantem iumento inpositum in ius rapi? 27 Hoc, mi Favorine, nequaquam ita est. Nam morbus in lege ista non febriculosus neque nimium gravis, sed vitium aliquod inbecillitatis atque invalentiæ demonstratur, non periculum vitæ ostenditur. Ceteroqui morbum vehementiorem, vim graviter nocendi habenten, legum istarum scriptores alio in loco, non per se morbum, sed morbum sonticum appellant. 28 Iumentum quoque non id solum significat quod nunc dicitur, sed vectabulum etiam quod a iunctis pecoribus trahebatur; veteres nostri iumentum. a iungendo dixerunt. 29 Arcera autem vocabatur plaustrum tectum undique et munitum, quasi area quædam magna, vestimentis instrata, qua nimis ægri aut senes portari cubantes solebant. 30 Quænam tibi igitur acerbitas esse visa est, quod in ius vocato paupertino homini vel inopi, qui aut pedibus forte ægris esset aut quo alio casu ingredi non quiret, plaustrum esse dandum censuerunt? neque insterni tamen delicate arceram iusserunt, quoniam satis esset invalido cuimodi vectabulum. Atque id fecerunt, ne causatio ista ægri corporis perpetuam vocationem daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus; sed enim insubide. 31 Iniurias factas quinque et viginti assibus sanxerunt. Non omnino omnes, mi Favorine, iniurias ære isto pauco diluerunt, tametsi hæc ipsa paucitas assium grave pondus æris fuit; nam librariis assibus in ea tempestate populus usus est. 32 Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt. 33 Quam quidem tu talionem, vir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia verborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturæ, ut ais tu, æquilibrium. 34 Verumst, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime. Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque lædendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim æquiperarent vel in librili perpenderent; sed potius eundem animum eundemque impetum in eadem parte corporis rumpenda, non eundem quoque casum exigi voluerunt, quoniam modus voluntatis præstari posset, casus ictus non posset. 35 Quod si ita est ut dico, et ut ipse æquitatis habitus demonstrat, taliones illæ tuæ reciprocæ argutiores profecto quam veriores fuerunt. 36 Sed quoniam acerbum quoque esse hoc genus poenæ putas, quæ, obsecro te, ista acerbitas est, si idem fiat in te quod tute in alio feceris? præsertim cum habeas facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris. 37 Quod edictum autem prætorum de æstimandis iniuriis probabilius esse existimas, nolo hoc ignores, hanc quoque ipsam talionem ad æstimationem iudicis redigi necessario solitam. 38 Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, æstimata lite iudex hominem pecuniæ damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniæ multam redibat. 39 Restat, ut ei quod de sectione partitioneque que corporis inmanissimum esse tibi visum est respondeam. Omnibus quidem virtutum generibus exercendis colendisque populus Romanus e parva origine ad tantæ amplitudinis instar emicuit, sed omnium maxime atque præcipue fidem coluit sanctamque habuit tam privatim quam publice. 40 Sic consules, clarissimos viros, hostibus confirmandæ fidei publicæ causa dedidit, sic clientem in fidem acceptum cariorem haberi quam propinquos tuendumque esse contra cognatos censuit, neque peius ullum facinus existimatum est quam si cui probareturprolaretur clientem divisui habuisse. 41 Hanc autem fidem maiores nostri non modo in officiorum vicibusvicious, sed in negotiorum quoque contractibus sanxerunt maximeque in pecuniæ mutuaticæ usu atque commercio; adimi enim putaverunt subsidium hoc inopiæ temporariæ, quo communiscomnunis omnium vita indiget, si perfidia debitorum sine gravi poena eluderet. 42 Confessi igitur æris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendæ pecuniæ causa, quam dissolverent, 43 eosque dies decemviri iustos appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset. 44 Post deinde, nisi dissolverant, ad prætorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut compedibuscompedilus vinciebantur. 45 Sic enim sunt, opinor, verba legis: Æris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde manus iniectio esto, in ius ducito. Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus. Quindecim pondo ne minore aut si volet maiore vincito. Si volet suo vivito. Ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris endo dies dato. Si volet plus dato. 46 Erat autem ius interea paciscendi ac, nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. 47 Inter eos dies trinis nundinis continuis ad prætorem in comitium producebantur, quantæque pecuniæ iudicati essent prædicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant. 48 Sed eam capitis poenam sanciendæ, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt. Nam si plures forent, quibus reus esset iudicatus, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. 49 Et quidem verba ipsa legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare: Tertiis, inquit, nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto. 50 Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut re ipsa apparet, eo consilio tanta inmanitas poenæ denuntiatast, ne ad eam umquam perveniretur. 51 Addici namque nunc et vinciri multos videmus, quia vinculorum poenam deterrimi homines contemnunt, 52 dissectum esse antiquitus neminem equidem legi neque audivi, quoniam sævitia ista poenæ contemni non quitast. 53 An putas, Favorine, si non illa etiam ex Duodecim Tabulis de testimoniis falsis poena abolevisset et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos quam videmus? Acerbitas plerumque ulciscendi maleficii bene atque caute vivendi disciplinast. 54 Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque, non admodum numero istiusmodi libros lectitantibus, ignota non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis evinctus in diverse nitentibus laceratus est; novum atque asperum supplicium quis negat? sed, quid elegantissimus poeta dicat, vide: at tu dictis, Albane, maneres. 55 Hæc taliaque alia ubi Sextus Cæcilius, omnibus qui aderant, ipso quoque Favorino adprobante atque laudante, disseruit, nuntiatum est Cæsarem iam salutari, et separati sumus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑