Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Responsio cuiusdam philosophi, interrogati quam ob causam maris tempestate palluerit. 1 NAVIGABAMUS a Cassiopa Brundisium mare Ionium violentum et vastum et iactabundum. 2 Nox deinde quæ diem primum secuta est, in ea fere tota ventus a latere sæviens navem undis compleverat. 3 Tum postea, complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis agentibus, dies quidem tandem inluxit. Sed nihil de periculo neque de sævitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et cælum atrum et fumigantes globi et figuræ quædam nubium metuendæ quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressuræ navem videbantur. 4 In eadem fuit philosophus in disciplina Stoica celebratus, quem ego A the nis cognoveram non parva virum auctoritate satisque attente discipulos iuvenes continentem. 5 Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu cæli marisque requirebam oculis, scire cupiens quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset. 6 Atque ibi hominem conspicimus pavidum et expallidum, ploratus quidem nullos, sicuti ceteri omnes, nec ullas eiusmodihuiusmodi voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differenten. 7 At ubi cælum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Græcus quispiam dives ex Asia, magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiæ, atque ipse erat multis corporis animique deliciis affluens. 8 Is quasi inludens: Quid hoc, inquit, est, o philosophe, quod, cum in periculis essemus, timuisti tu et palluisti? Ego neque timui neque pallui. 9 Et philosophus aliquantum cunctatus an respondere ei conveniret, Si quid ego, inquit. in tanta violentia tempestatum videor paulum pavefactus, non tu istius rei ratione audienda dignus es. 10 Set tibi sane Aristippus, ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere. 11 His tunc verbis Stoicus divitem ilium Asiaticum a sese molitus est. 12 Sed postea, cum Brundisium adventaremus malaciaque esset venti ac maris, percontatus eum sum quænam illa ratio esset pavoris sui, quam dicere ei supersedisset a quo fuerat non satis digne compellatus? 13 Atque ille mihi placide et comiter: Quoniam, inquit, audiendi cupidus es, audi quid super isto brevi quidem, sed necessario et naturali pavore maiores nostri, conditores sectæ Stoicæ, senserint, vel potius, inquit, lege; nam et facilius credideris, si legas, et memineris magis. Atque ibi coram ex sarcinula sua librum protulit Epicteti philosophi quintum Διαλέξεων, quas ab Arriano digestas congruere scriptis ζήνωνος et Chrysippi non dubium est. 15 In eo libro Græca scilicet oratione scriptam hanc sententiam legimus: Visa animi, quas φαντασίας philosophi appellant, quibus mens hominis prima statim specie accidentis ad animum rei pellitur, non voluntatis sunt neque arbitrariæ, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda; 16 probationes autem, quas συγκαταφέσεις vocant, quibus eadem visa noscuntur, voluntariæ sunt fiuntque hominum arbitratu. 17 Propterea cum sonus aliquis formidabilis aut cælo aut ex ruina aut repentinus nescio cuius periculi nuntius vel quid aliud est eiusmodi factum, sapientis quoque animum paulisper moveri et contrahi et pallescere necessum est, non opinione alicuius mali præcepta, sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis, officium mentis atque rationis prævertentibus. 18 Mox tamen ille sapiens ibidem τὰς τοιαύτας φαντασίας id est visa istæc animi sui terrifica, non adprobat, hoc est οὐ συγκαττατιθεται οὐδὲ προσεπιδοξάζει, sed abicit respuitque nec ei metuendum esse in his quicquam videtur. 19 Atque hoc inter insipientis sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu visa sunt sæva et aspera, talia esse vero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda sint, sua quoque adsensione adprobat καὶ προσεπιδοξάζει hoc enim verbo Stoici, cum super istaistare disserunt, utuntur. 20 Sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεαι, sed statum vigoremque sententiæ suæ retinet quam de huiuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et formidineformidinie inani territantibus. 21 Hæc Epictetum philosophum ex decretis Stoicorum sensisse atque dixisse, in eo quo dixi libro legimus adnotandaque esse idcirco existimavimus, ut rebus forte id genus quibus dixi obortis pavescere sensim et quasi albescere, non insipientis esse hominis neque ignavi putemus et in eo tamen brevi motu naturali magis infirmitati cedamus quam quod esse ea qualia visa sunt censeamus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
