Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Disputationes a philosophophilosophy Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factæ; quæsitumque inter eos quantum in perficiendaperfcienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his quæ dicuntur extranea. 1 FAMILIARES Favorini erant duo quidam non incelebres in urbe Roma philosophi. Eorum fuit unus Peripateticæ disciplinædiscilinæ sectator, alter Stoicæ. 2 His quondam ego acriter atque contente pro suis utrimque decretis propugnantibus, cum essemus una omnesones Ostiæ cum Favorino, interfui. 3 Ambulabamus autem in litore, cum iam advesperasceret, æstate anni novi. 4 Atque ibi Stoicus censebat et vitam beatam homini virtute animi sola et miseriammiseriar summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia quæ corporalia et externa appellarentur virtuti deessent, malitiæ adessent. 5 Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitæ beatæ numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formæ et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunæ bona necessaria viderentur perficiendæ vitæ beatæ. 6 Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res diversas poneret, mirabatur, quod, cum essent malitia et virtus duo contraria, vita misera et beata quoque æque contraria, non servaret in utrisque vim 7 et naturamnatural contrarii et ad miseriam quidem vitæ conficiendam satis valere malitiam solam putaret, ad præstandam vero beatam vitam non satis solam esse virtutem diceret. 8 Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod qui profiteretur vitam nullo pacto beatam effici posse si virtus sola abesset, idem contra negaret, beatam fieri vitam cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque præsenti adimeret. 9 Tum Peripateticus perquam hercle festive: Rogo te, inquit, cum bona venia respondeas an existimes esse vini amphoram, cum abest ab ea unus congius? 10 Minime, inquit, vini amphora dici potest ex qua abest congius. 11 Hoc ubi accepit Peripateticus, Unus igitur, inquit, congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit amphora vini et, cum accessit, fit amphora. Quod si id dicere absurdum est, uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest. 12 Tum Favorinus aspiciens Peripateticum, Est quidem, inquit, argutiola hæc qua de congio vini usus es exposita in libris; sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut simile argumentum videri debet. 13 Congius enim, cum deest, efficit quidem ne sit iustæ mensuræ amphora; sed cum accedit et additur, non ille unus facit amphoram, sed supplet. 14 Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio neque supplementum, sed sola ipsa vitæ beatæ instar est et propterea beatam vitam sola una, cum adest, facit. 15 Hæc atque alia quædam minuta magis et nodosa, tamquam apud arbitrum Favorinum, in suam uterque sententiam conferebant. 16 Sed cum iam prima fax noctis et densiores esse tenebræ coepissent, prosecuti Favorinum in domum, ad quam devertebat, discessimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
