Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 17, cap. 1

a Quod Gallus Asinius et Largius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione quam dixit Pro M. CælioCaclio; et quid ad versus homines stolidissimos pro eadem sententia vere digneque dici possit. 1 UT quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque vecordes extiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Largius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum. 2 Atque alia quidem quæ reprehenderunt neque dictu neque auditu digna sunt, 3 sed enim hoc, in quo sibimet ipsi præter cetera esse visi sunt verborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit consideremus. 4 M. Cicero Pro M. Cælio ita scribit: Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Cælius, ut eum pæniteat non deformem esse natum. 5 Non existumant verbo proprio esse usum, quod ait pæniteat, atque id prope ineptum etiam esse dicunt. 6 Nam pænitere, inquiunt, tum dicere solemus, cum quæ ipsi fecimus aut quæ de nostra voluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus; 7 neminem autem recte ita loqui pænitere sese, quod natus sit aut pænitere, quod mortalis sit aut quod ex offenso forte vulneratoque corpore dolorem sentiat, quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris vi ac necessitate naturæ nobis accidant: Sicut hercle, inquiunt, 8 non voluntarium fuit M. Cælio, quali forma nasceretur, cuius eum dixit non pænitere, tamquam in ea causa res esset ut rationem caperet pænitendi. 9 Est hæc quidem, quam dicunt, verbi huiusce sententia et pænitere nisi in voluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores verbo ipso alio quoque modo usitati sunt et pænitet ab eo quod est pæne et pænuria dixerunt. Sed id aliorsum pertinet atque alio in loco dicetur. 10 Nunc autem, sub hac eadem significatione quæ vulgo nota est, non modo ineptum hoc non est quod M. Cicero dixit, sed festivissimum adeo et facetissimum est. 11 Nam cum adversarii et obtrectatores M. Cæli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiæ accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non pænitet, inquit, M. Cælium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Cælio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑