Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 15, cap. 1

a Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere. 1 DECLAMAVERAT Antonius Iulianus rhetor, præterquam semper alias, tum vero nimium quantum delectabiliter et feliciter. Sunt enim ferme scholasticæ istæ declamationes eiusdem hominis eiusdemque facundiæ, non eiusdem tamen cotidie felicitatis. 2 Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum inde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare vasto incendio. 3 Tum quispiam ibi ex comitibus Iuliani: Magni, inquit, reditus urbanorum prædiorum, sed pericula sunt longe maxima. Si quid autem posset remedii fore, ut ne tam adsidue domus Romæ arderent, venum hercle dedissem res rusticas et urbicas emissem. 4 Atque illi Iulianuslulianus læta, ut mos eius fuit, inter fabulandum venustate: Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati præfectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua ædificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet. 5 Percontatus ego sum quid esset illud mirum Quadrigarii. 6 Repetit: In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piræum et contra Archelaus regis Mitridati præfectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset. 7 Verba Quadrigarii ex eo libro hæc sunt: Cum Sulla conatus esset tempore magno, eduxit copias, ut Archelai turrim unam quam ille interposuit ligneam incenderet. Venit, accessit, ligna subdidit, submovit Græcos, ignem admovit; satis sunt diu conati, numquam quiverunt incendere, ita Archelaus omnem materiam obleverat alumine, quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, reduxit copias.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑