Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Dissertatio Favorini philosophi adversus cos qui Chaldæi appellantur, et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur. 1 ADVERSUM istos qui sese Chaldæos seu genethliacos appellant ac de motu deque positu stellarumstellarunm dicere posse quæ futura sunt profitentur, audivimus quondam Favorinum philosophum Romæ Græce disserentem egregia atque inlustri oratione; 2 exercendi autem, non ostentandi, gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum argumentorumque quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere adnotavi, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disciplinam istam Chaldæorum tantæ vetustatis non esse quantæ videri volunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id præstigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines æruscatores et cibum quæstumque ex mendaciis captantes. 3 Atque eos, quoniam viderent terrena quædam inter homines cælestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est quod oceanus quasi lunæ comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad suadendum paravisse ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima, tamquam stellis atque sideribus evincta, duci et regi. 4 Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam æstus oceani cum lunæ curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquæ ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus, id negotium quasi habena quadam de cælo vinctum gubernari. 5 Quod etsi vi et ratione quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam brevi exiguoque vitæ spatio quantovis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quædam, ut verbo ipsius utar, παχυμερέστερον, nullo scientiæ fundo concepto, sed fusa et vaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media caligantium; 6 tolli enim quod maxime inter deos atque homines differt, si homines quoque res omnis post futuras prænoscerent. 7 Ipsam deinde siderum stellarumque observationem, quam esse originem scientiæ suæ prædicarent, hautquaquam putabat liquide consistere. 8 Nam si principes Chaldæi, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et vias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur observaverunt, procedat, inquit, hæc sane disciplina, set sub ea modo inclinatione cæli, sub qua tunc Chaldæi fuerunt; non enim potest, inquit, ratio Chaldæorum observationis manere, si quis ea uti velit sub diversis cæli regionibus. Nam quanta, inquit, partium circulorumque cæli ex devergentia et convexionibus mundi varietas sit, quis non videt? 9 Eædem igitur stellæ, per quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldæis, alia in Gætulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum? 10 Per autem, inquit, inconsequens, ipsum quidem corpus et habitum tam profundi æris sub alio atque alio cæli curvamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris. 11 Præterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere, stellas istas quas a Chaldæis et Babyloniis sive Ægyptiis observatas ferunt, quas multi erraticas, Nigidius errones vocat, non esse plures quam volgo dicerentur; 12 posse enim fieri existimabat ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exuperantiam vel splendoris vel altitudinis. 13 Nam et quædam, inquit,sidera a quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non videntur et sunt aliis omnino ignarissima. 14 Atque uti demus, inquit, et has tantummodo stellas et ex una parte terræ observari debuisse, quæ tandem finis observationis istius fuit et quæ tempora satis esse visa sunt ad percipiendum quid præmonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus? 15 Nam si isto modo coepta fieri observatio est, ut animadverteretur quo habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte vita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad postremumpostrernum finis etiam vitæ spectaretur eaque omnia, ut usu venerant, litteris mandarentur ac postea longis temporibus, cum ipsæ illæ eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque eventura existimarentur, 16 qui eodem illo tempore nati fuissent—si isto, inquit, modo observari coeptum et ex ea observatione conposita quædam disciplina est, nullo id pacto potest procedere. 17 Dicant enim quot tandem annis vel potius quot sæculis orbis hic observationis perfici quiverit. 18 Constare quippe inter astrologos dicebat, stellas istas quas erraticas dicerent, quæ esse omnium rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum, cum eodem abitu simul omnes reverti unde profectæ sunt, ut neque ullus observationis tenor neque memoriæ ulla effigies litterarum tanto ævo potuerint edurare. 19 Atque illud etiam cuimodi esset considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret quo primumprimur tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur, quærebatque qui conveniret diversam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret. 20 Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi quærerentur, atque ipso etiam illo maris et feminæ iam declarari coitu oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine quales qualique fortuna homines gignerentur; ac multo etiam ante, cum pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici quinam olim futuri essent quos hi creaturi forent; et supra longelone atque longe per infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo veritatis nixa est, centesimo usque abhinc sæculo vel magis primo cæli atque mundi exordio atque inde iam deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem homines nascerentur, stellæ istæ præmonstrare debuerint qualis qualique fato futurus sit quisquis hodie natus est. 21 Quo autem, inquit, pacto credi potest, uniuscuiusque stellarum formæ et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima sæculorum spatia restitui, si vitæ fortunarumquefortunaruinque eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam sæpe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur? 22 Quod si id fieri potest eaque diversitas atque varietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum qui post nascentur exordia imparilitas hæc turbat observationem omnisque ratio disciplinæ confunditur. 23 iamlam vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa quæ evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri agitarique desuper e cælo putarent; tamquam quod forte ire in balneas volueris ac deinde nolueris atque id rursus volueris, non ex aliqua dispari variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, λογικὰ ζῶα, sed ludicra et ridenda quædam neurospasta esse videantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus. 24 Ac si, inquit, potuisse prædici adfirmant Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent dicere, quisnam ibi ludentium vincat? An videlicet magna sciunt, parva nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt? 25 Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, volo, inquit, mili respondeant quid in hac totius mundi contemplatione, præ tantis naturæ operibus, in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent? 26 Atque id velim etiam, inquit, ut respondeant: si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo cæli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si idcircoideirco gemini quoque non eadem vitæ sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt peto, inquit, respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam præcipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes? 27 Ad postremum autem et quid esset quod adversum hoc dici posset requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium ætatum, diversis stellarum motibus in vitam editi, regionibus sub quibus geniti sunt longe distantibus, omnes tamen isti, aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in navi fluctu obruti, eodem genere mortis eodemque ictu temporis universi simul interirent. 28 Quod scilicet, inquit, numquam eveniret, si momenta nascendi singulis adtributa suas unumquidque leges haberent. 29 Quod si quædam, inquit, in hominum morte atque vita etiam diversis temporibus editorum per stellarum pares quosdam postea conventus paria nonnulla et consimilia posse dicunt optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria usu venire, ut existant per huiuscemodi stellarum concursiones et similitudines Socratæ simul et Antisthenæ et Platones multi genere, forma, ingenio, moribus, vita omni et morte pari? Quod nequaquam, inquit, prorsus fieri potest. 30 Non igitur hac causa probe uti queunt adversum hominum impares ortus, interitus pares. 31 Illud autem condonare se his dicebat quod non id quoque requireret: si vitæ mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in cælo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent? An istæc quoque isdem, quibus homines, legibus nascerentur isdemque itidem extinguerentur? ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de cælestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio videretur cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in ceteris. 32 Hæc nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione adtingimusadtigimus. Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Græcæ facundiæ copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exequebatur, atque identidem commonebat ut caveremus ne qua nobis isti sycophantæ ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quædam interdum vera effutire aut spargere. 33 Non enim comprehensa, inquit, neque definita neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes, inter falsa atque vera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes, eunt et aut multa temptando incidunt repente inprudentes in veritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa credulitate ducente perveniunt callide ad ea quæ vera sunt, et idcirco videntur in præteritis rebus quan in futuris veritatem facilius imitari. Ista tamen omnia quæ aut tenere aut astute vera dicunt, præ ceteris, inquit, quæ mentiuntur, pars ea non sit millesima. 34 Præter hæc autem quæ dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poetarum veterum testimonia, quibus huiuscemodihuiuscenodi ambages fallaciosæ confutantur. Ex quibus est Pacuvianum illud: Nám si quæ eventúra sunt provideant, æquiperént Iouilovi, item Accianum illud: Nihil (inquit) crédo auguribus, qui aúres verbis dívitant Aliénas, suas ut aúro locupletént domus. 35 Idem Favorinus, deterrere volens ac depellere adulescentes a genethliacisgenethiacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi argumentisargdnmentis concludebat: 36 Aut adversa, inquit, eventura dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra expectando; si adversa dicunt et mentiuntur, miser fiesties frustra timendotirnendo; sin vera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia promittunt eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et expectatio te spei suspensum fatigabit et futurum gaudii fructum spes tibi iam præfloraverit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras præsagientibus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
